CONNARUS Alexandrina

CONNARUS Alexandrina
CONNARUS Alexandrina
alias Lotos Libyca vel Cyrenaica, apud Alexandrinos, in secundis mensis plurimum olim commendabatur: cuius Historia apud Athenaeum, Agathoclis Cyziceni verbis depingitur, ubi ille inter alia δενδρίον vocat, haudque inferiorem ulmô et piceâ, ramosque spinulentos habete, prodit. De fructu eius idem, Γλυκὺς δὲ πάνυὁ καρπὸς, inquit, μέγεθος κατὰ φαυλίην ἐλάαν, Dulcis antem admodum fructus, magnitudine maiusculae olivae. Curabatur ist pari modô, ac condebatur doliis, pedibus contusus prius et in massas redactus, ut et lothi. Quod idem de suis prunis exsiccatis faciebant Aegyptii, referente Theophrastô, διὰ τὴν ἀφθονίαν τȏυ δένδρου ξηραίνουσι τὸν καρπὸν, καὶ τὸν πυρῆνα ἐξαιροῦντες κόπτουσι καὶ ποιοῦσι παλάθας, siccatum tundunt et massas faciunt etc. Hodie Aegyptiis suis Nabea dicitur, item Oenoplia, ut pluribus probat Salmal. ad Solin. p. 1037. Vide quoque infra Nabea.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”